라틴어 문장 검색

quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장6)
et promptiora quam promiserant inveniunt, obvias tribus, festo cultu senatum, coniugum ac liberorum agmina per sexum et aetatem disposita, extructos, qua incederet, spectaculorum gradus, quo modo triumphi visuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장5)
nec iam sisti poterat, cum Senecae ac Burro visum ne utraque pervinceret alterum concedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장4)
notos quoque equites Romanos operas arenae promittere subegit donis ingentibus, nisi quod merces ab eo qui iubere potest vim necessitatis adfert.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장11)
Nero probata Strabonis sententia se nihilo minus subvenire sociis et usurpata concedere scripsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장5)
nec cuiquam iudici grave auris studiis honestis et voluptatibus concessis impertire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장7)
ita illuc cum coniuge Antistia et paucis familiarium concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장10)
Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine an veneno.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장1)
abavus meus Augustus Agrippae et Maecenati usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipse aetate cuius auctoritas tueretur quidquid illud et qualecumque tribuisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장3)
occulta quidem ad praesens sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장10)
'hunc ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae deduxi, qui tertius potentiae gradus habetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장2)
Monaesen omittere Tigranocertam iubet, ipse retro concedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장10)
raptae etiam vestes, retenta arma, pavido milite et concedente ne qua proelii causa existeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 15장6)
et postremo concessit rex;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장11)
namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per montis adversos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION