라틴어 문장 검색

Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:2)
Et bene quod, si quid adversi urbibus accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis evenit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:3)
Siquidem, ut breuiter dicam, accensus manibus paganorum ignis, iustas de sceleribus populi Dei ultiones expetiit, non illius inpar, qui quondam a Chaldaeis succensus, Hierosolymorum moenia, immo aedificia cuncta consumsit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:7)
Culmen, opes, subolem, pollentia regna, triumphos, Exuuias, proceres, moenia, castra, lares;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII.14)
(Romulus aeternae nondum formauerat urbis moenia, consorti non habitanda Remo;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 513)
inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea, interfectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 72:5)
invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 102:2)
aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 124:5)
ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit, persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 164:1)
et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 454:2)
sibi vero gratum adventum eius esse, futurumque credere brevi ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 544:2)
iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum, incerti morando an veniendo plus periculi contraherent, tandem in senatum veniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 253:1)
et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:1)
non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit 'Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique'?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 434:3)
invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 453:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION