라틴어 문장 검색

ast tamen illi membra negant, lassusque ferit praecordia sanguis, iam sublata manus cassos defertur in ictus, tardatique gradus, clipeum nec sustinet umbo mutatum spoliis, gelidus cadit imber anhelo pectore, tum crines ardentiaque ora cruentis roribus et taetra morientum aspargine manant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권274)
excipiunt plausu Pisaea iuventus Eleaeque manus, sequitur Sicyonius Alcon, et bis in Isthmiaca victor clamatus harena Phaedimus, alipedumque fugam praegressus equorum ante Dymas, sed tunc aevo tardante secutus, multi et, quos varii tacet ignorantia vulgi, hinc atque hinc subiere, sed Arcada Parthenopaeum appellant densique cient vaga murmura circi, nota parens cursu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권216)
properatur in hostem more fugae, nec monstra tenent, quae plurima nectit prodigialc canens certi fors praevia fati.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권190)
"liceat, precor, ordine belli pugnaees efflare animas et reddere caelo, ne rape tam subitis spirantia corpora bustis, ne propera:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권139)
turbat eques pedites, currus properantibus obstant, ceu Danai post terga premant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권148)
At ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane auxilium et seram rapto pro corpore pugnam, it tamen et caecum rotat inrevocabilis ensem, vix socios hostesque, nihil dum tardet euntem, secernens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권96)
opposuit cumulo se densior amnis tardavitque manum, vulnus tamen illa retentum pertulit atque animae tota in penetralia sedit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권161)
Squalidus ecce genas et inani vulnere pallens Ornytus - hic socio desertus ab agmine, tardat plaga recens - timido secreta per avia furto debile carpit iter fractaeque innititur hastae, isque ubi mota novo stupuit loca sola tumultu femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae sola videt, non ille viam causasve requirit, quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권61)
Paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris promovere gradum seriemque et dona triumphi mirantur, victique animo rediere mariti, atque ubi tardavit currus et ab axe superbo explorat causas victor poscitque benigna aure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권263)
Audendo virtus crescit, tardando timor.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A39)
Ad paenitendum properat cito qui iudicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 032)
Poena ad malum serpendo, cum properat, venit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 518)
Properare in iudicando est crimen quaerere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 527)
Res ipsa ut praestare possimus efficiet, si polliceri properamus honesta.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 656)
Properavit, opinor, et caelum semel clusit, et nunc utique melioribus apud inferos musitantibus erubescit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION