라틴어 문장 검색

in primisque provideat, ne sermo vitium aliquod indicet inesse in moribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:5)
Nam et iis fidem habemus, quos plus intellegere quam nos arbitramur quosque et futura prospicere credimus et, cum res agatur in discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore capere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:2)
Saepe enim aut eos laedunt, quos non debent, aut eos, quos non expedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:2)
Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum, idque ne eveniat, multo ante erit providendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:1)
Quam ob rem ne sit aes alienum, quod rei publicae noceat, providendum est, quod multis rationibus caveri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:1)
a quo cum quaereretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:2)
Cum enim quaerimus, si celare possint, quid facturi sint, non quaerimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam adhibemus, ut, si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:11)
Est istuc quidem honestum, verum hoc expedit, res a natura copulatas audebit errore divellere, qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 95:3)
Non igitur faciat, dixerit quis, quod utile sit, quod expediat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:4)
Immo intellegat nihil nec expedire nec utile esse, quod sit iniustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:5)
Hoc quam habet vim nisi illam, nihil expedire, quod non deceat, etiamsi id possis nullo refellente optinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:9)
fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt rationem neglegendae mortis, perpetiendi doloris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:4)
Est igitur oratori diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus libere liceat iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 119:1)
quod etiam si ad instituendos adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa sit, habeant quo se referant, unde statim expedita possint argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos consectari, fontis rerum non videre, et iam aetatis est ususque nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia manent videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 117:3)
quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico - multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION