라틴어 문장 검색

Conuersus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iam pridem uitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque uindemiarum autumno conpeterent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:1)
Recensum populi nec more nec loco solito, sed uicatim per dominos insularum egit atque ex uiginti trecentisque milibus accipientium frumentum e publico ad centum quinquaginta retraxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:1)
habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra uia domo publica.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:1)
unum ex omnibus Caesarem ad euertendam rem publicam sobrium accessisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 53장 1:3)
denuntiante Pompeio pro hostibus se habiturum qui rei publicae defuissent, ipse medios et neutrius partis suorum sibi numero futuros pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 1:2)
praeterea monetae publicisque uectigalibus peculiares seruos praeposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 3:2)
nihil esse rem publicam, appellationem modo sine corpore ac specie.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:2)
'repete ergo a me Aquila rem publicam tribunus!
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 78장 2:2)
In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 5:1)
non tam sua quam rei publicae interesse, uti saluus esset:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 2:2)
rem publicam, si quid sibi eueniret, neque quietam fore et aliquanto deteriore condicione ciuilia bella subituram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 2:4)
decretum etiam publicum extabat, quo cauebatur, ut in posterum quoque simili modo exta Marti redderentur reliquiaeque ad Octauios referrentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 1장 1:3)
sed aduersante conatibus suis M. Antonio consule, quem uel praecipuum adiutorem sperauerat, ac ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione grauissimae mercedis impertiente, ad optimates se contulit, quibus eum inuisum sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae prouincia a Caesare data et per senatum confirmata expellere armis niteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 2:4)
et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:2)
publica opera plurima extruxit, e quibus uel praecipua:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION