라틴어 문장 검색

hic ut numerus legionum expleretur, sex novae legiones erant scribendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 143:2)
cum deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia, aut cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 146:1)
sex milia hominum erant et locus munimento quoque, non natura modo tutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 165:1)
inde proxima nocte sex milia peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 168:1)
plus tamen duo milia hostium eo die caesa traduntur, Romani minus quadringenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 216:1)
supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 533:1)
paulo plus quadringenta vehicula missa et pauca praeterea iumenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 192:2)
supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 211:1)
tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creavere, ut terni Achradinae ac Naso praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 437:1)
erant ultra proxuma castra sex milium intervallo distantes aliae copiae Poenorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 575:1)
C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum via quae Suessulam fert, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Volturni amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 64:3)
his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 148:1)
Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 235:1)
in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 303:2)
paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales ferme omnes pondo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 664:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION