라틴어 문장 검색

in hac denique ipsa ratione dicendi excogitare, ornare, disponere, meminisse, agere, ignota quondam omnibus et diffusa late videbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:8)
Equidem mihi hoc subsidium iam inde ab adulescentia comparavi, non solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus atque ornamentum senectutis, ut, cum me vires, quod fere iam tempus adventat, deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam vindicarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:2)
idemque languentem labentemque populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:5)
Quo etiam feci libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de his rebus habuissent, mandarem litteris, vel ut illa opinio, quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum, alterum plane indoctum fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 7:1)
nam et referta quondam Italia Pythagoreorum fuit tum, cum erat in hac gente magna illa Graecia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 154:2)
aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam magna vocitata est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:11)
Namque haec duo musici, qui erant quondam idem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:1)
Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:3)
Nec vero nostra quaedam est instituenda nova et a nobis inventa ratio, sed unius aetatis clarissimorum ac sapientissimorum nostrae civitatis virorum disputatio repetenda memoria est, quae mihi tibique quondam adulescentulo est a P. Rutilio Rufo, Smyrnae cum simul essemus compluris dies, exposita, in qua nihil fere, quod magno opere ad rationes omnium rerum pertineret, est praetermissum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 21:2)
Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis existimabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:8)
Atque etiam Corinthios video publicis equis adsignandis et alendis orborum et viduarum tributis fuisse quondam diligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:2)
qui ista putat humana, sua bona divina iudicat . Sed si aut ingrati universi aut invidi multi aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 56:7)
522M,68M Cuius etiam focum Cato ille noster, cum venerat ad se in Sabinos, ut ex ipso audiebamus, visere solebat, apud quem sedens ille Samnitium, quondam hostium, tum iam clientium suorum, dona repudiaverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 56:15)
Illud autem videbit hic vir civitatibus, in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:8)
suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant, sed loquentur tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION