라틴어 문장 검색

" Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:1)
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 3:1)
omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 23:8)
quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 24:3)
Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:4)
Ex hoc tempore tam angusto et rapido et nos auferente quid iuvat maiorem partem mittere in vanum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 32:6)
O regnorum magnis fallax Fortuna bonis, in praecipiti dubioque loeas nimis excelsos;
(세네카, 아가멤논 2:1)
Non sic Libycis syrtibus aequor furit alternos volvere fluctus, non Euxini turget ab imis commota vadis unda nivali vicina polo, ubi caeruleis immunis aquis lucida versat plaustra Bootes, ut praecipites regum casus Fortuna rotat.
(세네카, 아가멤논 2:4)
Quas non arces scelus alternum dedit in praeceps?
(세네카, 아가멤논 2:6)
Rapienda rebus in malis praeceps via est.
(세네카, 아가멤논 3:33)
Aegistbe, quid me rursus in praeceps agis iramque flammis iam residentem incitas?
(세네카, 아가멤논 6:1)
iam lassa Titan colla relevabat iugo, in astra iam lux prona, iam praeceps dios.
(세네카, 아가멤논 10:17)
ipsa se classis premit et prora prorae nocuit et lateri latus, illam dehiscens pontus in praeceps rapit hauritque et alto redditam revomit mari;
(세네카, 아가멤논 10:37)
Nos alia maior naufragos pestis vocat, est humilis, unda, scrupeis mendax vadis, ubi saxa rapidis clausa verticibus tegit fallax Caphereus;
(세네카, 아가멤논 10:62)
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
(세네카, 아가멤논 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION