라틴어 문장 검색

Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula, virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum ductores Graiamque ratem sociosque receptos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:36)
Illius ante oculos nova bella et Xanthus et Ide Argolicaeque rates atque ipsas cogitat undas auroramque timet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:120)
Dixerat, illa gravi vultum demissa repulsa, quae iam excire fretum et ratibus bellare parabat Iliacis, alios animo commenta paratus, tristis ad Haemonias detorquet brachia terras, ter conata manu, liquidum ter gressibus aequor reppulit et niveas feriunt vada Thessala plantas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권41)
Protinus ille subit rapido quae proxima saltu flumina fumantesque genas crinemque novatur fontibus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권81)
sic omnia visu mutatus rediit, ceu numquam Scyria passus litora Peliacoque rates escendat ab antro, tunc ex more deis - ita namque monebat Ulixes - aequoribusque austrisque litat fluctuque sub ipso caeruleum regem tauro veneratur avumque Nerea:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권3)
"bella ad Troiana ratesque Argolicas quaesitus eo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권7)
"memini, rapidissimus ibat imbribus adsiduis pastus nivibusque solutis Sperchios vivasque trabes et saxa ferebat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권57)
At procul ut Stellae thalamos sensere parari Letous vatum pater et Semeleius Euhan, hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam97)
haec per et Aegaeas hiemes Hyadumque nivosum sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris, si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus sit via:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci38)
tune rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis47)
eum te geminae suffragia terrae diriperent celsusque duas veherere per urbes, inde Dicarcheis multum venerande colonis, hine adscite meis, pariterque his largus et illis ac iuvenile calens plectrique errore superbus, at nunc discussa rerum caligine verum aspicis - illo alii rursus iactantur in alto - , et tua securos portus placidamque quietem intravit non quassa ratis, sic perge nee umquam emeritam in nostras puppem dimitte procellas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis53)
At tu, seu rapidum poli per axem Famae curribus arduis levatus, qua surgunt animae potentiores, terras despicis et sepulcra rides;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam38)
"quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri6)
ante rates pigro torpebant aequora somno, nec spumare Thetis nee spargere nubila fluctus audebant, visis tumuerunt puppibus undae, inque hominem surrexit hiems, tune nubila Plias Oleniumque pecus, solito tune peior Orion, iusta queror;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri24)
fugit ecce vagas ratis acta per undas paulatim minor et longe servantia vincit lumina tot gracili ligno complexa timores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri25)

SEARCH

MENU NAVIGATION