라틴어 문장 검색

se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 447:1)
idemque Boios Gallos victos in deditionem accepti, de his triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVI Periocha3)
exercitum ex Liguribus Q. Minucius - iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse - traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 17:1)
reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 64:1)
pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 105:3)
ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 32:2)
Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 103:1)
ita in deditionem accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 153:2)
deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:1)
metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 347:1)
quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 680:2)
in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephallaniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha2)
C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 11:1)
ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati mox in deditionem concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 14:2)
dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum affecerat animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 623:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION