라틴어 문장 검색

Servilio praetori urbano negotium datum ut Campani cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animadverteretque in eos qui alibi habitarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 713:2)
inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique, quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a Piraeo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi supervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 276:1)
postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 236:2)
deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 109:1)
quod ubi Marcellus animadvertit, veritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 448:1)
magis id animadvertendum esse, quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellum motum foret, acturi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 544:1)
et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgavit pertulitque, ut in singulos annos iudices legerentur, neu quis biennium continuum iudex esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 554:1)
Hannibal postquam vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animadvertit, et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent, quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione et praestitit promissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 559:1)
quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 47:1)
itaque principio veris, cum per Phocidem Chaeroneam, quo convenire omnem undique exercitum iusserat, venisset, facile animadvertit nihilo severiore disciplina milites quam ducem hibernasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 135:1)
Eumenes, qui extremus commisso certamine advenerat, ut animadvertit laevum cornu hostium ab Livio turbatum, dextrum ipse ubi aequa pugna erat invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 501:1)
inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 16:1)
tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 249:1)
edictum praefectis ut intenti quid ubique geratur animadvertant opemque ferre quo postulet res possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 255:2)
duplex eorum, ut animadvertistis, patres conscripti, accusatio fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 594:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION