라틴어 문장 검색

Post mortem regis mariti sui veluti subiectum aliquod tragoediae facta est, cum vitam eousque produxisset ut videret fratri suo caput amputatum, utrosque filios suos regno privatos, spurios declaratos, et crudeliter interfectos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:7)
Richardo enim Tertio constitutum erat odio fratris eius utriusque (regis Edwardi et Clarentiae ducis) atque eorum stirpis (cum scilicet sanguine amborum manus suas imbuisset) posteros eorum sub variis et falsis praetextibus (de quibus antea diximus) successione in regnum privare et comitem istum (si ipse sine liberis discederet) in regem destinare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:4)
Itaque postquam mandasset ut delectus militum in utrisque partibus haberentur, et duos constituisset strategos Iasparum ducem Bedfordiae et Ioannem comitem Oxoniae (in animo habens etiam in propria persona adesse ubi occasiones eius praesentiam maxime requirerent), nullam tamen eo ipso tempore invasionem expectans (cum hyems iam adulta esset) iter suum instituit versus Suffolciam et Norfolciam, ut eas provincias confirmaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:31)
Verum rex Scotiae eodem quo rex Angliae modo laborans (licet, ut postea apparabat, magis atroci et lethali), hoc est, subditis malignis ad tumultus ciendos idoneis, etsi affectu proprio in pacem cum rege componendam multum inclinaret, tamen proceres suos in hac re cognoscens aversissimos (quos irritare timebat) inducias tantum in septennium concessit, in secreto tamen pollicitus eas inducias de tempore in tempus renovatas iri quandiu uterque rex in vivis esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 19:3)
Sub initiis enim regni sui paternis consiliis regebatur (consiliis inquam, non consiliariis, cum pater eius consiliariis fere non usus sit, sed ipse sibi pro concilio esset, nec virum quenquam prudentiorem iuxta se haberet), atque illum regem patrem suum satis sciebat Carolus bellis Italicis aversum fuisse, et in Britanniam oculos suos coniecisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:3)
Quodque pro magno tibi ipsi infortunio duceret, si res ita inter eos procederent ut ei non liceret gratitudinem animi sui erga utrumque demonstrare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:6)
In quo concilio, etsi opinabantur nonnulli quod consultissimum foret res in Hibernia primum consistituere, illamque regionem pro belli sede deligere, eoque regem ipsum Henricum necessitate belli compulsum pertrahere (ex cuius absentia sperabant haud parvos motus et mutationes in Anglia secuturos), nihilominus quia regnum Hiberniae inopia laborabat unde exercitum alere et militibus Germanis stipendia solvere nullo modo possent, quia etiam studia et vota Hibernicorum atque generaliter militum (qui in statu rerum tumultuario potius duces suos regere quam ab illis regi consueverunt) magno impetu et cupiditate multa ferebantur spoliis regni Angliae se ditandi, in eam sententiam itum est ut copias suas quanta fieri posset celeritate in Angliam transferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:27)
Quodque nulla alia sibi pateret via, tanquam principi Christiano et utriusque amico communi, qua fidem suam erga Deum et homines exsolveret, quam ut se pacis et concordiae inter eos intercessorem offeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:7)
Et facile ut legatus in Britanniam proficisceretur consensit, qui in hac re consensum suum declararet animumque ducis super hac re cognosceret, satis gnarus ducem Aurelianensem (cuius consilio res Britanniae omnino regebantur) secum reputantem nullis se conditionibus regi reconciliari posse, pacem prorsus disturbaturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:29)
Utraque pars a rege nostro non semel per legatos suos auxilia petierunt, rex Gallus sane auxilia aut neutralitatem, dux Britannus auxilia simpliciter.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:7)
Hoc modo res inter Henricum et regem Gallum nonnihil exacerbatae sunt, quia in hoc Flandriae bello auxiliares copiae utriusque regni sanguine mutuo haud exiguo se consperserunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:19)
Neque enim solum Maximilianus cum Britanna, sed etiam Carolus ipse cum filia Maximiliani contraxerat, ita ut nuptiae ex utroque pede claudicarent, et ex neutra parte dubitatione carerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:8)
In quibus duabus actionibus negari non potest subditorum utruiusque regis enses strictos fuisse, et sanguinem utrinque hausisse, atque simul intentiones et affectus utriusque regis, quatenus ad confoederatos et affines, suos longe diversos extitisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 18:4)
Quinetiam quandoque fit ut auxiliares copiae eiusdem nationis ex utraque parte in acie sent et dimicent, neque tamen propterea regnum in se divisum dici potest.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:14)
Quod postquam ad aures Maximiliani pervaeniiset, qui illud nunquam crediderat antequam peractum esset, quique in seipso decipiendo principales semper partes obtinebat (etsi hoc quidem in negotio rex Gallus partus secundas eleganter sistineret) at cogitationibus suis sursum deorsum agitans et revolvens quale hoc esset, ut ipse uno icto, duplici autem ludibrio, tam nuptiis propriis quam nuptiis filiae suae deiiceretur (ex quarum utrisque magna sibi et sublimia auguratus est) patientiam omnem amisit, atque abiciens reverentiam illam atque decus quod magni reges (etiam cum sanguis eorum maxime effervescat) mutuo servare debent, regis Gallis personam et facta acerbissimis convitiis proscidit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION