라틴어 문장 검색

Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere fistula qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 225:2)
et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis - id fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur - , et ipsa constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 2:1)
Ad commovendos autem animos maxime proficient, si incitandi erunt, eius modi sententiae quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 2:3)
Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 12:1)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
424M Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 211)
Namque ut olim deficere sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad principium stellisque revocatis expletum annum habeto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 4:5)
et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:6)
sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:3)
cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:7)
multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 103:2)
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen Et matutinis acredula vocibus instat, Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas, Cum primum gelidos rores aurora remittit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:3)
cum autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse, tum Socrates:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 177:2)
Haec scilicet in inbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et variata versantur, maxumeque reliquiae rerum earum moventur in animis et agitantur, de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus, ut mihi temporibus illis multum in animo Marius versabatur recordanti, quam ille gravem suum casum magno animo, quam constanti tulisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 207:1)
saepe etiam pertriste canit de pectore carmen et matutinis acredula vocibus instat, vocibus instat et assiduas iacit ore querellas, cum primum gelidos rores aurora remittit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION