라틴어 문장 검색

Quare autem unum sit bonum, quod honestum, dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum, quae dicta sunt, contraham.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 7:1)
Frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus, quam cum aliquid grande componitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 22:6)
In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:4)
inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 31:4)
Quaedam diversis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 29:4)
" ego mihi hoc contraxi " teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos, quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos, quos honores nulla non arte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 3:2)
Nunc ego duritiam suadeo et in funere ipso rigere vultum volo et animum ne contrahi quidem patior ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 15:2)
Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 17:2)
simul et quod gaudes et quod times, contrahe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 4:5)
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:6)
Nam quod labor contraxit, quies tollit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 4:3)
repletum ratibus eversis mare, captas Mycenas, mille ductorem ducum, ut paria fata Troicis lueret malis, perisse dono feminae:
(세네카, 아가멤논 18:16)
Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum lucis, et obscuri crescebant tempora somni, iamque suum victrix augebat Cynthia regnum, et deformis hiemps gratos carpebat honores divitis autumni, iussoque senescere Baccho carpebat raras serus vindemitor uvas.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:1)
Illud necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi in contrahendis quae mihi occurrent:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 4:5)
Hoc prorsus fabulosum repleto sceleribus nostris saeculo deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 5:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION