라틴어 문장 검색

nam quod saepe homines morbos magis esse timendos infamemque ferunt vitam quam Tartara leti et se scire animi naturam sanguinis esse, aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, nec prosum quicquam nostrae rationis egere, hinc licet advertas animum magis omnia laudis iactari causa quam quod res ipsa probetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:1)
ubi iam trepidatur et omnes extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:3)
nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:7)
et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante, unde sciat quid sit scire et nescire vicissim, notitiam veri quae res falsique crearit et dubium certo quae res differre probarit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:3)
An poterunt oculos aures reprehendere, an aures tactus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:9)
nec porro poterunt ipsi reprehendere sese, aequa fides quoniam debebit semper haberi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:15)
quae tibi posterius largo sermone probabo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:6)
veridicis igitur purgavit pectora dictis et finem statuit cuppedinis atque timoris exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes, quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo qua possemus ad id recto contendere cursu, quidve mali foret in rebus mortalibus passim, quod fieret naturali varieque volaret seu casu seu vi, quod sic natura parasset, et quibus e portis occurri cuique deceret, et genus humanum frustra plerumque probavit volvere curarum tristis in pectore fluctus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:5)
quod nisi respirent venti, [vis] nulla refrenet res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:13)
Probavere omnes Q. Aurelii iudicium quo edecumatos elegit sodales:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 17:1)
quod vero nos nostris cervicibus inserimus non patimur reprehendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 9:2)
nam medio, id est tertio decimo Kalendas, fastum probavimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 50:2)
et aliis hoc adser­tionibus ab his probatum est qui rationem anni mensium dierumque et ordinationem a Caesare digestam plenius retulerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 50:3)
quem mensem anni primum fuisse vel ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est, et deinceps pro numero nominabantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 5:2)
Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes, quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION