라틴어 문장 검색

Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 124:1)
Transeamus ad alienas iniurias, in quibus vindicandis haec tria lex secuta est, quae princeps quoque sequi debet :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:1)
Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum iniuriarum motus conlabantur;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 9:1)
Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem, in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex tuo more temere incidisse !"
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 13:3)
Ingratus est, qui iniuriam vocat finem voluptatis, stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui non et in praeteritis adquiescit et ea iudicat certiora, quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 58:2)
ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:5)
Optime certe illos imitaberis, qui eum indignari possent non esse ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 102:2)
Nam multa providit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 110:3)
Numquam tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore di- videre ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 91:1)
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:1)
nullam enim sapientem nec iniuriam accipere nec contumeliam posse, Catonem autem certius exemplar sapientis viri nobis deos immortalis dedisse quam Ulixen et Herculem prioribus saeculis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 6:3)
Tutus est sapiens nec ulla affici aut iniuria aut contumelia potest.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 8:3)
Multum autem interest, utrum sapientem extra indignationem an extra iniuriam ponas.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 11:2)
Nam si dicis illum aequo animo laturum, nullum habet privilegium, contigit illi res vulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum assiduitate, patientia ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 11:3)
si negas accepturum iniuriam, id est neminem illi temptaturum facere, omnibus relictis negotiis Stoicus fio."
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION