라틴어 문장 검색

eadem utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 390:1)
Claudius fuit, in Graeciam et Macedoniam decreverunt ad visendum, redditaene civitates Thessalis et Perrhaebis essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 390:3)
vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant, et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 438:1)
legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 16:1)
iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 17:2)
Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 18:1)
sive prospere rem gessissent, Romanis aversis in bellum recuperaturum se in Graecia quae amisisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 658:1)
aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 65:1)
motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam nati liberi sint in servitutem dari placere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 68:1)
Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse ut in dicione populi Romani civitates sociae sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 69:1)
Rhodiis ut nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum postulaverunt, dona dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 231:2)
cum in media repente Graecia apparuisset, magnum non finitimis modo urbibus terrorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntios tumultuosos misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 257:2)
haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 262:1)
qui si sedem eam tenuissent, graviores eos accolas Graecia habuisset quam Asia Gallos habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 273:3)
inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Graeciae conspiceretur, Delphos ascendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 274:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION