라틴어 문장 검색

consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 569)
consulta sunt consilia:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 25)
Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:7)
lectum quoque senatus consultum, priusquam securi feriret, quidam auctores sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit, si ei videretur, integram rem ad senatum reiceret, interpretatum esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi permissam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 224:1)
consulta revertor 'consultor' est qui consulit, 'consultus' qui consulitur, 'consultum' vero res ipsa de qua quis consulitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4101)
Recitavit capita legum, admonuit senatus consultorum, in fine dixit petendum ab optimo principe, ut quia leges, quia senatus consulta contemnerentur, ipse tantis vitiis mederetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 7:1)
M. Cato suasit rogationem - exstat et oratio eius de pecunia regis Antiochi - et Mummios tribunos auctoritate deterruit ne adversarentur rogationi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 693:1)
supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii ut, quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret, consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari iuberent, an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 74:1)
et quia vetere senatus consulto quaestio in caput domini prohibebatur, callidus et novi iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori publico iubet, scilicet ut in Libonem ex servis salvo senatus consulto quaereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장5)
nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confandique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem tribuni promulgarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 2:3)
cum absentem Manlium tribuni plebis A. Licinius Nerva et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias - prorogatae namque consulibus iam in annum provinciae erant - imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus obtinuit ne perferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION