라틴어 문장 검색

Fabius Rusticus auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed ope Senecae dignationem Burro retentam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장2)
Burrus iis mandatis Seneca coram fungebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장2)
Nerone iterum L. Pisone consulibus pauca memoria digna evenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis Caesar extruxerat, volumina implere, cum ex dignitate populi Romani repertum sit res inlustris annalibus, talia diurnis urbis actis mandare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장1)
curam praesidiorum Paccio Orfito primi pili honore perfuncto mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장2)
minora Cornelio Flacco legato et Insteio Capitoni castrorum praefecto mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장3)
statuitur nox, et Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장5)
ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium Agerinum, scaenam ultro criminis parat gladiumque, dum mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi deprehenso vincla inici iubet, ut exitium principis molitam matrem et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse confingeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장13)
et senatus ignota sibi esse mandata Claudii et consulendum principem respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장4)
simul in urbem mandabat, nullum proeliorum finem expectarent, nisi succederetur Suetonio, cuius adversa pravitati ipsius, prospera ad fortunam referebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장6)
ceterum libertus Plauti celeritate ventorum praevenit centurionem et mandata L. Antistii soceri attulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장5)
' simul diademate caput Tiridatis evinxit, promptam equitum manum, quae regem ex more sectatur, Monaesi nobili viro tradidit, adiectis Adiabenorum auxiliis, mandavitque Tigranen Armenia exturbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis viris intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장10)
Casperius centurio in eam legationem delectus apud oppidum Nisibin, septem et triginta milibus passuum a Tigranocerta distantem, adit regem et mandata ferociter edidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장4)
non ea imperatoris habere mandata Corbulo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장4)
Inter quae veris principio legati Parthorum mandata regis Vologesis litterasque in eandem formam attulere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장1)
et venientis Tiridatis Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis centuriones cum mandatis non immitibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION