라틴어 문장 검색

Sunt et qui hanc metam in amicitia constituunt, ut unusquisque, sicut erga seipsum, sic et afficiatur erga amicum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:11)
Necdum enim quid sit amicitia didicit, qui aliam eius vult esse mercedem quam ipsam.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:9)
Cum vera amicitia nisi inter bonos esse non possit, qui nihil contra fidem vel bonos mores velle possint aut facere;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:7)
Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:24)
quem usque ad eius vitae finem numquam a te laesum, quamquam ipse te saepe laesisset, audivimus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:36)
Attamen in his, qui probati digni que putantur, erumpunt saepe vitia, tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundat infamia.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:9)
non omnes tamen, sed eos dumtaxat qui has passiones nec ordinare, nec moderari possunt aut nolunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:33)
Recordor nunc tui illius amici transmarini de quo nobis fecisti saepius mentionem, quem ob hoc verissimum tibi, ac fidelissimum probasti amicum, quod falsa de te referentibus, non solum non adhibuerit fidem, sed nec ulla sit haesitatione turbatus vel pulsatus;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:10)
Simplices quippe, et communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:10)
Saepe enim quidam inferioris gradus, vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus in amicitiam assumuntur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:18)
Recordor nunc duorum amicorum meorum, qui licet exempti praesentibus, mihi tamen vivunt, semper que vivent.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:7)
Qui vero semetipsum non amat, alium amare qui potest, cum ex similitudine amoris quo ipse sibi carus est, amorem proximi debeat ordinare?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:32)
Se autem non diligit, qui turpe aliquid et inhonestum, vel a se exigit, vel sibi impertit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:33)
Hic est qui nostram sortem miseratus, ab aula Eterni patris egrediens, fastidia nostre Sustinuit sortis, sine crimine criminis in se Deffigens penas et nostri damna reatus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:11)
si in tantae felicitatis apparentia, mea parvitas erubuit, cum humanae fragilitatis ignorantiae tenebrosa caligo, admirationis impotens hebetudo, frequensque stuporis concussio, quodam germanitatis foedere socientur, ut ex horum sociabili contubernio, humanae naturae fragilitas sit quasi discipulus a disciplinante convictus suorum mores informante, qui in novorum primitiis, in magnorum stipendiis, etiam ignorantia tenebrari, et stupore percuti, et admiratione saepe solet vulnerari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION