라틴어 문장 검색

Sollers acumen mille causas invenit, Per quas videre possit illam saepius.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.9)
Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut indignum editione dum saepius retractat inveniet, aut dignum dum id ipsum experitur efficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 4:1)
Scis, quam sit amor iniquus interdum, impotens saepe, μικραίτιοσ semper.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 1:2)
Actionem et a te frequenter efflagitatam, et a me saepe promissam, exhibui tibi, nondum tamen totam;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 1:1)
quod non numquam longa tranquillitas mollit, saepius frequens et contrarius fluctus indurat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:2)
Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:3)
quo saepius a Domitiano non secus ac tela, quae et ipsa caeca et improvida feruntur, in optimum quemque contorquebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 5:3)
Neronem enim transeo, quamvis sciam non corrumpi in deterius quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere quae saepius a bonis fiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 6:1)
laurum tamen patitur atque etiam nitidissimam profert, interdum sed non saepius quam sub urbe nostra necat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 4:3)
Audivi enim te saepe referentem esse ibi et aera salubrem et lac eiusmodi curationibus accommodatissimum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 7:2)
Quamquam quid denuntiationibus et quasi minis ago?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 9:2)
'Commode agendo factum est ut saepe agerem, saepe agendo ut minus commode', quia scilicet assiduitate nimia facilitas magis quam facultas, nec fiducia sed temeritas paratur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 5:2)
Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura comparatum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, seu quod differimus tamquam saepe visuri, quod datur videre quotiens velis cernere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 1:1)
De qua ignorantia mea non queror, per quam stetit ut tibi pro eodem homine saepius obligarer.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 6 2:2)
TRAIANUS PLINIO Quaestio ista, quae pertinet ad eos qui liberi nati expositi, deinde sublati a quibusdam et in servitute educati sunt, saepe tractata est, nec quicquam invenitur in commentariis eorum principum, qui ante me fuerunt, quod ad omnes provincias sit constitutum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 661)

SEARCH

MENU NAVIGATION