라틴어 문장 검색

Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo, aut jecinoris crassum, aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis, aut vulva, aut vesica, aut ullum intestinum, aut septum transversum vulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 8:1)
At si septum transversum percussum est, praecordia sursum contrahuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 24:1)
Solent, ubi costas transierunt, septum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 5:3)
Factis foraminibus, eodem modo media septa, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eamdem membranam violet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:1)
septaque eorum excidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 16:3)
et supra septum transversum, et infra.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 2:1)
Si super septum id incidit, manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urget, et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 2:3)
Si sub septo, femina resolvuntur, urina supprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 2:4)
claras Carthaginis arces creditur et centum portis Babylona superbam femineus struxisse labor.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:203)
si Chunus feriat, si Sarmata portas, solliciti scaenae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:200)
Nonne videbantur, quamvis adamante rigentes, turribus invalidis fragiles procumbere muri ferrataeque Getis ultro se pandere portae?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:70)
portas secura per omnes turba salutatis effunditur obvia signis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:174)
sed quoniam calidae rapuit te flamma iuventae, nunc saltem, si cura tibi manet ulla tuorum, his claustris evade, precor, dumque agmina longe, dum licet, Hesperiis praeceps elabere terris, ne nova praedari cupiens et parta reponas pastorique lupus scelerum delicta priorum intra saepta luas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:186)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)
praeceps aries protectaque portas testudo feriat;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:186)

SEARCH

MENU NAVIGATION