라틴어 문장 검색

Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam, Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas, Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIX2)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Sic avidis fallax indulget piscibus hamus, Callida sic stultas decipit esca feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVI3)
Saepe licet Graiae numeretur belua Lernae, Inproba Niliacis quid facit Hydra feris?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV7)
Profecit poto Mithridates saepe veneno, Toxica ne possent saeva nocere sibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVI1)
rogamus, Iacturam patiaris hanc ferasque.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXX3)
Dum Phaethontea formica vagatur in umbra, Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XV1)
Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor In medios enses saevaque tela ferat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXV2)
Quid fecere mali nostrae tibi, saeve, lacernae, Tollere de scapulis quas levis aura potest?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIX2)
Tuscae glandis aper populator et ilice multa Iam piger, Aetolae fama secunda ferae, Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter, Praeda iacet nostris invidiosa focis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII1)
Pedicat pueros tribas Philaenis Et tentigine saevior mariti Undenas dolat in die puellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII1)
Quid posses graviusque saeviusque Percussus facere atque verberatus?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV2)
Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus, Qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIII1)
Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat Saevior in lassos ire sinistra focos.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXX5)
Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu Iam conviva mihi, Caeciliane, venis, Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae Et Floralicias lasset harena feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION