라틴어 문장 검색

Constet illi licet fides et benivolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia gemens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 70:3)
Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:1)
" Hoc, malignissima capita et optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 91:2)
Ero amicis iucundus, inimicis mitis et facilis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 103:2)
" Qui iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:2)
Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea sola domo poneret, in qua habebat abdicatum et inimicum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.13)
Iustus meus metus est ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.36)
Quisquis interuenis, si amicus, defle, si inimicus es, specta.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.36)
Desertor patris, inimici cliens, uxoris mancipium, non fleuisti patrem, non quaesiuisti;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.8)
sic inimico placuisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.9)
inimicum habeo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.14)
Scipio Gracchi inimicus et tamen postea socer.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.24)
et captus et naufragus inimico stuprum lacrimis negaui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.42)
Mihi cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.30)
haec ab inimico petita sunt spolia.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION