라틴어 문장 검색

Philippicas, Tusculanas, 'Invectivam Salustii in Ciceronem' continet), et Bruxellensem 5351.2 B s. XII a Baitero collatum, quorum uterque praeter lectiones e X acceptas etiam correcturas praebet (raro M velut expul- trixque 406,4, saepe B)), denique codicem ilium vetustum Gryphianum (Gr) nunc deperditum, cuius initio mutili lectiones inde ab I, 59 I. M. Brutus in editione quae ap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말237)
Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)
etsi enim in recentibus codicibus haud raro lectiones inveniuntur quas ex Y fluxisse propter consensum cum V conicias nec tamen ex ipso V sumptas esse probabile sit, tamen cum non modo nulli codices plane ab X discrepent sed etiam omnes sescentos errores qui in X quoque inveniuntur habere videantur, res potius sic explicanda est ut omnes σ ex X fluxisse, ex uno autem alterove codice familiae Y in medium aevum servato viros doctos has illas lectiones arripuisse statuamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말281)

SEARCH

MENU NAVIGATION