라틴어 문장 검색

Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: " Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장2)
secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장22)
Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studio ad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장29)
Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi.
(불가타 성경, 집회서, 23장33)
Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens:
(불가타 성경, 요나서, 3장1)
In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae ad Zorobabel filium Salathiel ducem Iudae et ad Iesua filium Iosedec sacerdotem magnum dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 1장1)
In die vicesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.
(불가타 성경, 하까이서, 1장15)
In vicesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 2장10)
Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vicesima et quarta mensis dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 2장20)
In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장7)
Et respondi secundo et dixi ad eum: "Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장12)
In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장2)
Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장14)
Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장3)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장54)

SEARCH

MENU NAVIGATION