라틴어 문장 검색

adnuit hic princeps titulum poscente senatu;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:5)
per cunctos iit ille gradus aulaeque labores emensus tenuit summae fastigia sedis Eoum stabili moderatus iure senatum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae40)
nec quisquam procerum temptat, licet aere vetusto floreat et claro cingatur Roma senatu, se iactare parem;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:9)
unanimos fratres iuncto stipante senatu ire forum strictasque procul radiare secures atque uno biiuges tolli de limine fasces.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:114)
culmina Romani maiestatemque senatus et, quibus exultat Gallia, cerne viros.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:4)
ipsa Palatino circumvallata senatu iam trabeam Bellona gerit parmamque removit et galeam sacras umeris vectura curules.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:5)
victura feretur gloria Traiani, non tam quod Tigride victo nostra triumphati fuerint provincia Parthi, alta quod invectus fractis Capitolia Dacis, quam patriae quod mitis erat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:176)
inlustri te prole Tagus, te Gallia doctis civibus et toto stipavit Roma senatu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:347)
fulgentia tecum collecti trabeatus adit delubra senatus Romano puerum gaudens offerre favori, ut novus imperio iam tunc adsuesceret heres.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:23)
hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites evocat et solio fultus genitoris eburno gestarum patribus causas ex ordine rerum eventusque refert veterumque exempla secutus digerit imperii sub iudice facta senatu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:251)
provincia missos expellet citius fasces quam Francia reges, quos dederis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:123)
hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui, quod non ante fretis exercitus adstitit ultor, ordine quam prisco censeret bella senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:170)
spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes flore viae, superet cum Pincia culmina consul arduus, antiqui species Romana senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:205)
o mundi communis amor, cui militat omnis Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit, cuius et adventum crebris petiere Quirites vocibus et genero meruit praestante senatus!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:35)
ipsos iubet signis bellaturoque togatus imperat et spectant aquilae decreta senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION