라틴어 문장 검색

Sed cum satiata ferinae dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras et quae de gelidis exibat vallibus aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:4)
Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque et ieiuna Fames.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 81:2)
Palles audita, Bybli, repulsa, et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 48:5)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
fessus in herbosa posuit sua corpora terra cervus et arborea frigus ducebat ab umbra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 15:2)
cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:2)
Sic tibi nil vernum nascentia frigus adurat poma nec excutiant rapidi florentia venti!'
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:7)
longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes, et maris adstricto quae coit unda gelu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 180)
nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque malis animus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 23)
ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b3)
quique per autumnum percussis frigore primo est color in follis, quae nova laesit hiems, is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, et numquam queruli causa doloris abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 812)
pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, oraque de toto corpore sola patent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 108)
quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi, deque lacu fragiles effodiantur aquae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1011)
quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas frigore concretas ungula pulsat equi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1013)
Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis visa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis aequa diurna facit, iam violam puerique legunt hilaresque puellae, rustica quae nullo nata serente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION