라틴어 문장 검색

Neque ignorare oportet leviorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장105)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장41)
Neque ignoro dis-plicuisse Erasistrato hanc curandi viam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장77)
caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장5)
Ubi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balineo, vino, venere debemus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장15)
Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeve aut post cursum vehementem vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem solvere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장18)
— Ubi sentire coeperunt, sanguis mittendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장3)
Quorundam sensus obtunduntur, appellatique ignorant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장75)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut lividum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장269)
Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장84)
Non tam ex facili is opitulari est, qui venenum vel in cibo vel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장86)
Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto vomere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장89)
nam non sentit, quoniam ea caro mortua est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장16)
Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장32)
Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장67)

SEARCH

MENU NAVIGATION