라틴어 문장 검색

Et iussit convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis, convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장18)
Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua et adorabant Aman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus Mardochaeus non flectebat genu neque adorabat eum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장2)
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장11)
Quod cum audisset rex, ait: " Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? ". Dixeruntque ei servi illius ac ministri: " Nihil omnino mercedis accepit ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장3)
Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장4)
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum,
(불가타 성경, 집회서, 36장18)
sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
(불가타 성경, 요엘서, 3장2)
Et super populum meum miserunt sortem; et dederunt puerum pro meretrice et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
(불가타 성경, 요엘서, 4장3)
Et filios Iudae et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
(불가타 성경, 요엘서, 4장6)
Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos, et reddam ultionem vestram in caput vestrum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장7)
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
(불가타 성경, 요엘서, 4장8)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
(불가타 성경, 아모스서, 2장6)
Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
(불가타 성경, 아모스서, 3장7)
ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?"".
(불가타 성경, 아모스서, 8장6)
Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION