라틴어 문장 검색

eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 16장 2:6)
et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 2:2)
ibi per occasionem ac licentiam omni rapinarum genere grassati, cum timerent ne sibi reuersis reddenda ratio ac subeunda poena esset, consilium inierunt eligendi creandique imperatoris;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 2:2)
sorte elegit per quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem diiudicarent redigerentque ad breuissimum numerum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 10장 1:2)
amicos elegit, quibus etiam post eum principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque sunt usi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 2:2)
Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum regiae vestis insignibus hortum intrant, quem forte steriles herbas eligens Abdalonymus repurgabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 21:1)
Credo libero conmeantes mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, sive quia crebris motibus terrae - nam hoc quoque traditur - cultores eius fatigati nova et externa domicilia armis sibimet quaerere cogebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 24:1)
inde ut adparuit magnae sedis insulam haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi nunc est Alexandrea, appellationem trahens ex nomine auctoris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 3:1)
C ad hoc electi sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 19:1)
"ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnis fortunae tuae comites et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patriar et domesticis rebus petituri."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 5:3)
patriam esse, ubicumque vir fortis sedem sibi elegerit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 17:2)
Condendae in radicibus montis urbi sedes electa est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 27:1)
Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia monitosque, ut liberos generarent, remisit domum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 32:1)
Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum et iam perdomitorum et, quot deinde adire decreverat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 16:1)
"sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quo raro permittitur tempora eligere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION