라틴어 문장 검색

Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
lustrari autem eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut iusta dis Manibus solverentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 3:2)
et, ne quadrans esset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:2)
Tunc Patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque praeliares neque puri neque comitiales essent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 24:1)
postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestivo, quo tempore summum sui consequitur augmentum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:3)
Huius oraculi vim, numeris nominisque interpretationem, qua Liber pater et sol Ἰαὼ significatur, executus est Cornelius Labeo in libro cui titulus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 21:1)
Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exequetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:2)
Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
Sed de hoc non opus est a me plura proferri, cum vir doctissimus Eustathius paulo ante hanc partem plenius executus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 6:3)
Haec omnia illo versu poeta executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:1)
Cuius significatus exemplum executus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:2)
Virgilius tamen utramque rationem diligenter est executus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:1)
Varro ait Graecum hunc esse morem, quia sive ipse sive qui ab eo relicti aram Maximam statuerunt Graeco ritu sacrificaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:4)
Hoc Virgilius sic exequitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 13:2)
— Urbem quam statuo, vestra est. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION