라틴어 문장 검색

"Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta ictibus informat saxoque cacuminat ensem, iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti caede sepulturus terram non hoste sepulto, claruit ut primum nomen venientis Aviti, exclamat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
dixit currumque poposcit, cui dederant crystalla iugum, quae frigore primo, orbis adhuc teneri glacies ubi Caucason auget, strinxit Hyperboreis Tanaitica crusta pruinis naturam sumens gemmae quia perdidit undae, perforat hunc fulvo formatus temo metallo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 37)
misit et hoc munus tepidas qui nudus Erythras, concolor Aethiopi vel crinem pinguis amomo, fluxus odoratis vexat venatibus Indus, illa tamen pasci suetos per Cypron olores vittata stringit myrto, quis cetera tensis lactea puniceo sinuantur colla corallo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 40)
Taenaron hic frustra bis rapta coniuge pulsat Thrax fidibus, legem postquam temeravit A verni, et prodesse putans iterum non respicit umbram, hic vovet Alceste praelato coniuge vitam rumpere, quam cernas Parcarum vellere in ipso nondum pernetam fato restante salute, hic nox natarum Danai lucebat in auro, quinquaginta enses genitor quibus impius aptat et dat concordem discordia iussa furorem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium59)
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo crustatum stringat tortilis ansa latus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium4)
quas omnes descriptiones vir ille praeiudicatissimus non distichorum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticae volumine praecipit, multis isdemque purpureis locorum communium pannis semel inchoatas materias decenter extendit, haec me ad defensionis exemplum posuisse sufficiat, ne haec ipsa longitudinis deprecatio longa videatur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem116)
tu conamine duplicatus ipso stringis quadriiugos et arte summa in gyrum bene septimum reservas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium84)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
portat et nasum, qui cum sit amplus in foraminibus et strictus in spina, sic patescit horrori quod angustatur olfactui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:2)
quam rebus amplam strictamque sententiis sentias plus docere quam dicere, denique et quondam, nec iniuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti curae fuit causam potius implere quam paginam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 3:3)
iam si ad sacrosanctos patres pro comparatione veniatur instruit ut Hieronymus destruit ut Lactantius adstruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius summittitur ut Iohannes, ut Basilius corripit ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat ut Ambrosius - perseverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 7:1)
praeter hoc vestis alta stricta versicolor vix appropinquans poplitibus exertis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:4)
penduli ex umero gladii balteis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:7)
de cetero fixum apud me stat constitutumque, prout rem ex asse cognovero, vel silentio lora laxare vel stringere frena garritui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 9:4)
Paulum depositis, alumna, plectris sparsam stringe comam virente vitta, et rugas tibi syrmatis profundi succingant hederae expeditiores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION