라틴어 문장 검색

Pompeii voci subiecta praeconis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:5)
quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 247:1)
nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 247:2)
tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 259:4)
cui lati clavi ius non erit, ita cingatur, ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 285:3)
nam infra mulierum est, supra centurionum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 285:4)
nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:1)
ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus summum aut multos infra nos videbimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 277:1)
Incipit fortunae esse subiectum, si quam partem sui foris quaerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 15:6)
Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 4:1)
Opem laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae securi subiectum praestantibus caput pollicitus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:4)
Videbatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:6)
Tam superne illi metus est quam infra.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:3)
Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 38:5)
Etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se adtollere debeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION