라틴어 문장 검색

sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, pontificum libros, annosa volumina vatum dictitet Albano Musas in monte locutas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 16)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo vigilare, clienti promere iura, cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere, per quae crescere res posset, minui damnosa libido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 135)
gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc securus cadat an recto stet fabula talo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 162)
"hic et candidus et talos a vertice pulcher ad imos fiet eritque tuus nummorum milibus octo, verna ministeriis ad nutus aptus erilis, litterulis Graecis imbutus, idoneus arti cuilibet;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 22)
"des nummos, excepta nihil te si fuga laedit :"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 210)
post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti iratus pariter, ieiunis dentibus acer, praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, summe munito et multarum divite rerum, clarus ob id factum donis ornatur honestis, accipit et bis dena super sestertia nummum, forte sub hoc tempus castellum evertere praetor nescio quod cupiens hortari coepit eundem verbis quae timido quoque possent addere mentem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 218)
at qui legitimum cupiet fecisse poema, cum tabulis animum censoris sumet honesti;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 264)
qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi, cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, te dominum sentit, das nummos, accipis uvam, pullos, ova, cadum temeti:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 285)
nempe modo isto paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis aut etiam supra nummorum milibus emptum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 286)
'populus me sibilat, at mihi plaudo ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:5)
nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:9)
dives ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se non umquam servo melius vestiret, ad usque supremum tempus, ne se penuria victus opprimeret, metuebat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:20)
discincta tunica fugiendum est et pede nudo, ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:38)
hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.4)
hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, hunc perminxerunt calones;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.23)

SEARCH

MENU NAVIGATION