라틴어 문장 검색

senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:9)
quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:1)
quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:1)
Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:5)
quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:3)
augebat etiam molestiam quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius con- iunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat, dole- bamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 2:1)
qui cum partiretur tecum causas, - saepe enim interfui - perorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:4)
Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 2:2)
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum studiis exercitationibusque coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:4)
eram cum Stoico Diodoto, qui cum habitavisset apud me mecumque vixisset, nuper est domi meae mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:1)
adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:1)
idem quarto et sexagensimo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 2:5)
Hic me dolor tangit, haec cura sollicitat et hunc mecum socium eiusdem et amoris et iudici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:2)
quae iam mecum licet recognoscas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 6:7)
Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION