라틴어 문장 검색

tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius incertiora futura praeteritis sunt, sed perplexius etiam scripturae genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 177:1)
medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 87:2)
praeerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 538:1)
neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis quam Ibem vocabant ambigentes, ferro se certaturos professi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 322:1)
obscura eius pugnae fama est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 266:2)
Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecaverent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 70:1)
rex ille bellicosissimus et exercitatus iam inde ab iuventa finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam omnem vitam sileam, is est, qui cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, quam quod amoris causa ex domo privata et obscuri etiam inter populares generis uxorem duxit, et novus maritus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 211:1)
neque obscurum erat rebellaturum, omniaque quae ageret diceretque eo spectare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 21:1)
et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat an hostis intra vallum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 16:3)
Philostratus cum cohorte sua in insidiis loco obscuro consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 256:1)
haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 147:1)
postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 62:1)
Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 88:1)
consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 129:1)
sed tenebrae ibi erant tamquam in puteo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 27)

SEARCH

MENU NAVIGATION