라틴어 문장 검색

addebat alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 517:1)
Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 526:4)
et cum concursatum clamatumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris comparuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 527:1)
nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque vim potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 558:1)
haud erat dubium quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 18:1)
ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 177:2)
cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis terroris colonis iniectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 221:1)
duplex inde terror inlatus Romanis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 303:1)
ego iam terrore omnia implebo:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 344:3)
ingens erat magistratus eius terror.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:5)
ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras quibus se paulo ante texerant palati atque inermes fuga repetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 446:1)
profectio Q. Fabi trans Ciminiam silvam quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri, cladisque imaginem Furculas Caudinas memorabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 537:1)
ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres invasit dictatoremque dici placebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 541:1)
et profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam pervenit acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 549:2)
circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 586:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION