라틴어 문장 검색

sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 64:2)
Non pudet igitur physicum id est speculatorem venatoremque naturae ab animis consuetudine inbutis petere testimonium veritatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:1)
Et tu quidem Vellei non vestro more sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, argumenti sententiam conclusisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 89:1)
Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 91:5)
Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc argumenti, attende quo serpat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:4)
Quod quidem Cleanthes his etiam argumentis docet, quanta vis insit caloris in omni corpore:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:1)
Atque ea quidem tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus et oculorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:1)
Quia te quoque inquit animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:3)
sed quia non confidebas tam esse id perspicuum quam tu velis, propterea multis argumentis deos esse docere voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:3)
Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam argumentando dubiam facis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 10:2)
mandavi enim memoriae non numerum solum sed etiam ordinem argumentorum tuorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 10:3)
Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset et cottidie cresceret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:2)
Diogenes quidem Cynicus dicere solebat Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:1)
Placet igitur aptiora esse naturae ea officia, quae ex communitate, quam ea, quae ex cognitione ducantur, idque hoc argumento confirmari potest, quod, si contigerit ea vita sapienti, ut omnium rerum affluentibus copiis [quamvis] omnia, quae cognitione digna sint, summo otio secum ipse consideret et contempletur, tamen, si solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat e vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:1)
Tabulae vero novae quid habent argumenti, nisi ut emas mea pecunia fundum, eum tu habeas, ego non habeam pecuniam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION