라틴어 문장 검색

si id fieri non potest, aluum duci, longioremque inediam indici necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:4)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:1)
- In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:5)
Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:2)
Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne uicinum et sanum locum laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:1)
Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout uehemens malum est, necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:2)
Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:2)
itaque nullam nouam curationem desiderat, animaduersionem tantummodo hanc habet necessariam:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:4)
Proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos uocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum uolumine atque sermone iactentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 1:1)
Quod in omni curatione eius necessarium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 3:1)
Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est, magisque si etiam liuent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:1)
Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:5)
necessaria uero opera scalpelli est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:6)
si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex uino expressa debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:3)
Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION