라틴어 문장 검색

Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissimis animis accipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장1)
Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장1)
Idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:5)
Seneca Lucilio suo salutem Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 111)
Nudum latro transmittit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 9:8)
Deinde videbunt de isto, quibus integra sunt et prima consilia, an velint vitam per obscurum transmittere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 3:1)
Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:2)
Nam illi, qui ex aliis propositis in alia transibunt aut ne transibunt quidem, sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quicquam certum mansurumve possunt suspensi et vagi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 7:4)
In quamcumque partem rerum vel civilium vel externarum memoriam miseris, occurrent tibi ingenia aut profectus aut inpetus magni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 3:3)
Certi profectus viro captare flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus et memoria stare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:2)
" Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:10)
Nemo profectum ibi invenit, ubi reliquerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 35:4)
Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 36:1)
Habet aliquis bonam voluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 9:2)
quam multorum profectus in notitiam evasere post ipsos !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION