라틴어 문장 검색

Dicetur enim, qui duplicem habuerit alium numerum et eius mediam partem, duplex sesqualter, qui vero tertiam, duplex sesquitertius, qui quartam, duplex sesquiquartus et deinceps.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:9)
Omnis enim duplex ex sesqualtero sesquitertioque componitur et omnis sesqualter et sesquitertius duplicem iungunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 1:2)
Recte igitur dictum est, et duplicem a sesqualtero sesquitertioque coniungi et has duas superparticularis species duplicem procreare, id est primam speciem multiplicis quantitatis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 3:1)
'duplici' autem 'dorso' aut lato, ut "at duplex agitur per lumbos spina":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1723)
Iam simul audacis uenient certamina Martis aduersisque parent acies concurrere signis, tum tibi non desit faciem componere pugnae, seu sit opus quadratum acies consistat in agmen, rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo, seu libeat duplicem seiunctim cernere martem, dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister miles sitque duplex gemini uictoria casus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae27)
Namque ubi prima latitudo fuerit duplex, et sub eisdem qui sunt versus continui alternatim positi secundum seriem latitudinis duplices erunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 23:3)
Et quia "in omnibus bonis duplicia mala invenies, " ut Jhesus Sirac dixit, ideo in principiis mgis timere debes propter duplicia mala, quæ omnibusrebus insunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:5)
Haec imperat vallo pedum XII muniri, loriculam pro [haec] ratione eius altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum denum quinum lateribus deprimi directis; turres excitari crebras in altitudinem trium tabulatorum, pontibus traiectis constratisque coniungi, quorum frontes viminea loricula munirentur; ut ab hostibus duplici fossa, duplici propugnatorum ordine defenderentur,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 10장2)
Duplex sesqualter est, ut v ad duo. Habent enim v binarium numerum bis et eius mediam partem, id est j. Duplex vero sesquitertius est septenarius ad ternarium comparatus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 2:2)
Propter quod dicimus, quod sicut calor digestivus duplicis est virtutis et unam virtutem habet, inquantum est calor ignis secundum se consideratus, quae est alterare et separare ea quae sunt diversi generis, et decoquere, alteram habet, inquantum est instrumentum animae, quae est principium vitae, secundum quam terminat digerendo ad formam vivi, ita etiam caelestis motus duplicis est virtutis:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION