라틴어 문장 검색

Magno enim strepitu et tumultu venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:2)
Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 2:3)
aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:4)
Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre, quid in quaque re sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 12:2)
Is qui scit plurumum, rumor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 1:1)
inquis, "Tantus sum, ut possim excitare rumorem?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 1:3)
omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:4)
omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:5)
Quia non circa cenationem eius tumultus cocorum est ipsos cum opsoniis focos transferentium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:6)
si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 27:2)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:8)
Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:6)
Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 20:3)
5 Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION