라틴어 문장 검색

degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 422:2)
postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen, nec ad tumulum quem ipse tenuerat prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 438:1)
deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi abstineatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 247:1)
ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 327:1)
et hostes nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via quae ferebat Verruginem excluderent, fuere obvii, proeliumque ante lucem - sed luna pernox erat - commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 330:2)
paulum erat ab dextera editi loci, quem subsidiariis' repleri placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 416:2)
sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque non pulverem modo ferente cum quid venti motum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 511:1)
alia ex eis edita etiam in volgus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 10:2)
ipse edito loco spectator intentus in eventum alieni consilii constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:3)
inde eos nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 344:1)
magna utrimque edita caede avertitur tandem acies Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 105:1)
cuius ut prius nosceret vires quam periculo ultimo temptaret, in tumulo quem proximum castris Gallorum capere potuit vallum ducere coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 233:2)
consul non ultra castra insecutus, quia et volnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 247:1)
dum id morae Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 376:1)
Samnites dum huc illuc signa vertunt utriusque rei amissa occasione neque insequi consulem nisi per eandem vallem, in qua paulo ante subiectum eum telis suis habuerant, possunt, nec erigere agmen in captum super se ab Decio tumulum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 382:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION