라틴어 문장 검색

402 14 turpe (αἰσχρόν) solum vel summum malum v. bonum Ulciscendi libido v. ira ultimum in malis 436 19 umbratilis vita 293 28 440 5 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.220)
"turpe et miserabile!"
(페르시우스, 풍자, satire 17)
Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis enervaretur et caderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:3)
Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:7)
Multo me turpior es tu hercule, qui ut foris cenares, poetam laudasti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:4)
Itaque ex turpissima lite in risum diffusi pacatius ad reliqua secessimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:5)
Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, ut si nollent alienam rem domino reddere, ad interdictum venirent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:5)
Contemni turpe est, legem donare superbum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:6)
Nec turpe est, quod dominus iubet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:28)
Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et Fingite me inquit mortuum esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:7)
cum cecidit, turpi vertitis ora fuga.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:17)
Ne istud dii hominesque patiantur Eumolpus exclamat ut vos tam turpi exitu vitam finiatis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:1)
' Hinc scies inquit Eumolpus Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat . . . ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,quis inquit prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:6)
Quicumque turpi fraude semel innotuit, Etiam si verum dicit, amittit fidem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.1)
Qui se laudari gaudet verbis subdolis, Fere dat poenas turpi paenitentia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION