라틴어 문장 검색

ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantes,quia nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro transierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 320:1)
priusquam Gytheum traderetur, Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 344:1)
qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum aliis mandatis quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 349:1)
ibi permisso seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 354:1)
ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod servos ad libertatem voco, quod in agros inopem plebem deduco.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 364:1)
tum me regem appellari a vobis memini nunc tyrannum vocari video.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 366:1)
nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea quae Lacedaemone fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 370:1)
nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:1)
et tyranno qui umquam fuit saevissimo et violentissimo in suos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:2)
nobis vero, etiam si Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque vindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 377:1)
Argos et Lacedaemonem, duas clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus tuis relinquemus, quae titulum nobis liberatae Graeciae servientes deforment?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 378:2)
exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedaemone, si audire iuvat vera dominationis impotentissimae crimina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 383:1)
nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 389:2)
proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 393:1)
referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter cives senectutem egissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 396:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION