라틴어 문장 검색

Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, viri egregii, quem C. Caesar occidit ob hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam tyranno expedit.
(세네카, 행복론, Liber II 96:1)
Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 86:1)
sic enim et legem dicimus iusti iniustique regulam esse, et regula non est res per se expetenda.
(세네카, 행복론, Liber IV 54:4)
Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est ?
(세네카, 행복론, Liber IV 126:5)
Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi.
(세네카, 행복론, Liber VI 56:1)
Proposuisti enim mihi Phalarim et alterum tyrannum, quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum illo iuris sit amplius ?
(세네카, 행복론, Liber VII 102:2)
licet avaros mihi, licet iracundos enumeres vel odia exercentes iniusta vel bella, omnes isti viribus peccant ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 33:4)
Quid enim est, cur reges consenuerint liberisque ac nepotibus tradiderint regna, tyrannorum exsecrabilis ac brevis potestas sit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:2)
Tyrannus autem a rege factis distat, non nomine ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 73:5)
nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest, et L. Sullam tyrannum appellari quid prohibet, cui occidendi finem fecit inopia hostium ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 73:6)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 75:4)
tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum, et ei, quibus inminebat, exscindere adgressi sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:2)
Socrates tamen eodem illo vultu, quo triginta tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat, carcerem intravit ignominiam ipsi loco detracturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 94:3)
" Quid tibi voluisti, tam iniusta et tam violenta fortuna ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION