라틴어 문장 검색

Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque ear rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:6)
hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe sit, calamitosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 61:2)
sed non, quicquid tibi audire utile est, idern mihi dicere necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 64:7)
Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:1)
Haec est illa, quae videtur utilium fieri cum honestis saepe dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:2)
Nullum igitur eorum factum potest utile esse, cum sit tot vitiis inquinatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:8)
ex quo ista innumerabilia nascuntur, ut utilia cum honestis pugnare videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 90:3)
Atqui in talibus rebus aliud utile interdum, aliud honestum videri solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 93:6)
Non igitur faciat, dixerit quis, quod utile sit, quod expediat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:4)
Immo intellegat nihil nec expedire nec utile esse, quod sit iniustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:5)
Huic igitur viro bono, quem Fimbria etiam, non modo Socrates noverat, nullo modo videri potest quicquam esse utile, quod non honestum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:4)
Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:2)
Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob earn rem fieri, quod sibi turn proposuerat, valde utile videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:1)
Utile ei videbatur plurimum posse alterius invidia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:3)
Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius convicio a tanto errore coner avellere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION