라틴어 문장 검색

tu modo servitio vacuum me siste superbo, atque hoc sollicitum vince sopore caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1716)
non principe nostro spicula direxit melius Pythona superstans Paean, cum vacua turbatus paene pharetra figeret innumeris numerosa volumina telis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 63)
"didicit pugnas libroque relegit quae gereret campo, primus vix coeperat esse ex infante puer, rabidam cum forte cruentis rictibus atque escas ieiuna fauce parantem plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter) arrepta de caute lupam, fractusque molari dissiluit vertex et saxum vulnere sedit, sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat, occurrit monstro vacuus, non robora portans, non pharetras;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 80)
sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 2:3)
fetam Pholoes sub rupe leaenam perculerat ferro vacuisque reliquerat antris ipsam, sed catulos adportat et incitat ungues.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권78)
"hoc puerile decus, quid nunc tibi proelia dicam silvarum et saevo vacuos iam murmure saltus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권51)
vacuae pro caespite terrae aerea captivi crinem tegit ungula Rheni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.22)
"Quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti, o mihi Laurentes inter dilecta puellas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam75)
quid hi fera Alcinoi laudem pomaria vosque, qui numquam vacui proditis in aethera, rami?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci34)
in te omnes vacui iam pectoris efflat reliquias.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus65)
Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras, si quid Apellei gaudent animasse colores, si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo, aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis, ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum, quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis, expers curarum atque animum virtute quieta compositus semperque tuus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis28)
nunc vacuos crines alio subit infula nexu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum33)
sed damus lento veniam, quod alma prole fundasti vacuos penates, o diem laetum!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum10)
caeco gemeret Mors elusa barathro longius et vacuae posuissent stamina Parcae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam64)
felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum99)

SEARCH

MENU NAVIGATION