라틴어 문장 검색

Ille ex conviviis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione et nihil sanantibus litteris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:2)
Illa falsa multum habent vani.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 30:3)
Gaudemus, si quid invasimus, invadendique aliquos spes vana delusit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 9:2)
Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint, quae leviter expetenda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:5)
si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 33:2)
iis necesse est videri omnem vitam brevem, qui illam voluptatibus vanis et ideo infinitis metiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 27:4)
Itaque in tabulas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt, habent nec qui vendiderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 5:3)
tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:10)
Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus pravis, non erunt in nostra potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:2)
Per hanc potest non paenitenda agi vita, at inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:1)
aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 13:2)
alioqui abibunt in vanum monentium verba."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 17:7)
" Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:3)
Sic quoque temptat resurgere et contra prava nititur, nancta vero praesidium et adiuta praeceptis evalescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:4)
Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION